Сторінка:Записки Наукового товариства імени Шевченка. Том XII (1896).djvu/35

Цю сторінку схвалено

Antiquorum autem armorum numerabilis disposicionis sunt porciones quindecim.

Item sunt quedam instrumenta artificum balistariorum porciones quinque.

Item de pice est una magna porcio quasi duorum lapidum.

Item tres kolowrothy pro trahendis balistis.

Item in habitaculo, vbi pulueres preparantur, sunt dwye stampye cum quatuor stampory et vna rota magna, ad hec preparata. Eciam el tres aluei pro eisdem pulueribus purgandis.

Item vas vnum pro emundacione loricarum factum.

Item in caminata maiori, ubi est capella, ubi totus apparatus missalis habetur, videlicet calix stanneus, ornatus, alba, humerale, cingulus, manipulare cum missali antiquo papireo.

In eodem habitaculo habentur quatuor haste antique, kopynycze et tres galee antique.

Item unum ferrum magnum, quod vocatur czop ad kyerad.

Item vna longa et magna cathena putealis, alias lanczuch, cum duabus vrceis cum ferro preparatis.

Tres bulge puteales, sed inveterate.

Novem corde, alias lyny, sex magne et tres parwe.

Item in eadem caminata sunt lardinum perne centum cum medio. Item post conscripcionem lardinum recepte sunt ad expensas due perne et tercia incepta.

Arwinarum polente sunt centum cum quatuordecim.

Frixate arvine, alias smalczu, sunt viginti sex olle, tamen quedam non sunt plene.

De sepo sunt lapides triginta duo; item post conscripcionem pro luminibus de sepo recepti sunt duo, lapides per quinque septimanas.

De butiro septuaginta sex olle, omnes bene replete, et post conscripcionem de butiro due olle sunt recepte pro expensis per V septimanas.

Caseorum capecie centum et quinquaginta minus media, et iterum post conscripcionem recepte sunt due capecie.

Piscium siccorum sunt quinquaginta, et post conscripcionem quinque pisces sunt recepti.

Pultium ex ordeo medius truncus, alias polklody, et post conscripcionem una macza est recepta.

Milii truncus cum medio, et post conscripcionem unum chorum milii consumserunt.