Сторінка:Жерела до історії України-Руси. Том 06. Матеріяли до історії Галичини. Том 3. Лїтописні памятки з р. 1648-1657 (1913).pdf/354

Цю сторінку схвалено

illos protestatio. Actum in Tribunali. In contumaciam infames et baniti…

Obtinuerant nostri anno 1651 1-a Augusti a Serenissimo priuilegium ad restauranda bona per hostem igne absumpta ligna seu arbores caedendi in syluis Krechouiensibus regalibus. Vsus est commodissime et felicissime ista Maiestatis gratiâ et sua industria singulari. Curauit parari materiam in syluis, de residuis autem frondibus carbones fabrorum opificio serui entes fumigari, ex quibus non mediocre habuit subsidium ad conducendos operarios. Ex materia illa iam parata et conuectâ braxatorium in horto nostro extruxit, omnia necessaria coquendae cereuisiae comparauit; sumptu quidem aedificium stetit 500 ss., lebes 235, cadi 130, alueus parando braseo 18 ss. Ex eoque braxotorio praesertim in concursu magno hominum non mediocre collegio subsidium accessit; de restauratione vero eiusdem per hostes desolati sequens annus. Templo Zimnowodensi parabatur materia tegendo exusto a Kozacis per antecessorem r. p. Rectoris, hucusque perficiendum opus seruahatur, tandem vbi videbantur res pacatiores Regni, coepit contegi et confectum est impensis ss. 500. Sequens annus per Kozacos et Mosehos docebit iterum in flammam et cinerem datum. Anno, quo scribo, 1664 3 Aprilis tegumentum iterum apparatur.

Annus 1655.

Ab haeresi Iutherana 20 ad fidem orthodoxam reuocati; schismatici 12 suos errores respuerunt, ludaeus vnus sacro fonte ablutus est. Ciuitas graui obsidione cincta Moschorum et rebellium Kozakorum in bonis itaque collegy omnibus singula praedia, quae Kozaci prima incursione consemarant: Muziłowicys, Berdechow, Laszki, Nowosiolki, quin et Zimna Woda, quae recens contracta erant post conflagrationem, ipsum denique templum Zimnawodense cum suo tecto recens posito in fauillam et cineres abiere hucusque de templo 1664 tegendo cogitatur. Aedificia etiam nonnulla in horto, vt pote granarmm, per Kozacos intactum praeter granum acceptum pro tunc. Aula Item nostrorum recreationi serui ens et. pars braxatory anno praeterito vixdum completi flammâ absumpta. Sola domus inferior familiae habitabilis per omnes immunis hucvsque consistit, Braxatorium vt pote fructuosum reparatum iterum 314 florenis. Socy, qui sub tempus obsidionis manserunt, ministerijs illi tempori accomodatis impenso cum magno fructu animarum ciuibus et praesidiarys solatio fuerunt. In castro altiore vnus e nos-