Сторінка:Жерела до історії України-Руси. Том 06. Матеріяли до історії Галичини. Том 3. Лїтописні памятки з р. 1648-1657 (1913).pdf/337

Ця сторінка вичитана

misary nobilium absentium, ciuium [absentium][1] aut etiam praesentium, apud quos pecuniam otiosam fama vulgauerat, insperati superuenientes gazas aperiebant, alias quidem acceptis a dominis clauibus alias per feri fabrum, et quidquid argenti signati aut infecti deprehendebant, tollebant[2]. Horum tamen omnium tam acceptorum quam accipiendorum ciuitati templis priuatis omnibus a Republica restituendorum schedis suis nominibus et sigillis notatis fidem interponebant. Ciuitas autem facta contributione 83.000 illis numerauit, quae illi militi conscripto coeperant erogare. Vt autem haec et alia in conuentu statuta robur haberent, miserant ad Primatem Regni, vt ea authoritate sua approbaret, sed prius, quam responsum a Primate accipiunt, metu aduentantis hostis ciuitate excedunt.

Interea enim per Valachos Sieniauij capitanei Leopoliensis die 5-ta 8-bris matutinis horis prope ciuitatem Scytharum vnus capitur, ductus in arcem inferiorem, equuleo subiectus, vrbi Scytharum exercitum imminere confessus est. Perculit ea confessio commissariorum animos et omnium nobilium praesentium, ciuitate tamen (vt pote confessionis ignara) minime turbata, proinde statim a meridie cum duce Wisniowiecio vrbe excesserunt et secum manum militum, prope 2.000[3] e palante exercitu collectam abducunt. Vrbem vero nullo praesidio munitam belli desperatae et deploratae aleae committunt. Et quidem duitatis populus eam de animis commissariorum mentem conceperat, quod eo fine egressi essent, vt hostem ex improuiso aggressi alicubi opprimerent, sed cum malum per aliquot dies crescere aduertisset, tum primùm ingemuit, cum vidit, quod nunquam sperabat, ciuitatem omni aere spoliatam, omni praesidio destitutam inermemque hostium furori obiectam.

Necdum commissary ad medium milliare processerunt ab vrbe, cum Scytharum numerosa agmina a Skniłow pago vrbi vicino in campos officinis laterarys vicinos sese effuderunt equisque ab vrbe discedentium calcaria admouerunt, nec sine damno illorum. Nam in sylua Ianouiensi dicebantur rhedae variaque genera confractorum iacere, qua fugiebant, aly hostium praeda relicti, aly ab hostibus intercepti. Multum addidit animi hostibus is ab vrbe commissariorum, maxime ducis Wisniowiecy, discessus statimque ipsa suburbia penetrare tentauerunt, sed a plebe vicinis etiam ex pagis profuga fortiter semper reiecti nihil aliud effecerunt, quam quod totam vrbem pauore ac trepidatione repleuerunt. In vicinos itaque pagos se recipientes illos igne depascebant.

 
  1. Очевидний пропуск.
  2. В рук. tollebat
  3. Може бути й 2.100