Сторінка:Жерела до історії України-Руси. Том 06. Матеріяли до історії Галичини. Том 3. Лїтописні памятки з р. 1648-1657 (1913).pdf/336

Ця сторінка вичитана

deligerent, quibus committerent curam conquirendae pecuniae militi conscribendo numerandae, deinde, vt miles a tribunis conscriberetur. 1-mum commendatum illmis Ostrorog, Radziciowski, Sieniawski; alterum tribunis tunc praesentibus et alys de nono constitutis. Actum deinde cum militibus, patriam prope pereuntem iuuarent et nomina sua militiae darent, sed illi compensari damna per duces exercitus prolugos suscepta vrgebante Augeri insuper stipendium oblati igitur hastatis ss. 80, equitibus grauioris armaturae 70, leuioris 60. At neque his contenti, dilata res in sequentem diem. Interim multi metu aduentantis hostis in Poloniam pervenerunt.

30. Actum cum milite, qui praesenti patriae ruina motus in sententiam init stipendio oblato acquieuit, modo quam primum numeraretur. Plurimi tamen stipendium dedignati Leopoli excesserunt sicque per impietatem patriae ruinam accelerarunt. Constitutum deinde fuit, vt omnes y, qui vel castra inter fugiendum deseruerunt vel necdum ad illa peruenerunt et tempus, quod stipendia ab illis accepta deposcebat, nondum integre in obsequio Reipublicae impenderant, redirent ad castra quam primum sub poena infamiae. Ponendis autem castris assignatus fuit campus ad Gliniany. His ita constitutis solutus conuentus, cantatum „Te Deum“.

Et quoniam nullum aerarium, quod militi stipendia numeraret, fuerat, illi constituendo commisary haec suscepere media: 1-mum, vt Leopolis vniversa contribueret pecuniam iuxta bona vniuscuiusque ciuis per consules aestimata. Deinde, vt omnium prinatorum, nobilium quidem absentium, ciuium autem absentium et praesentium, aes tam signatum quam infectum tolleretur. Demum, vt templa omnia supellectilem auream et argenteam sacram et profanam tribuerent. Ex eo autem auro et argento constituta Leopoli monetaria officina pecuniam cudi volebant; potissimum tamen desiderio thesauri templi nostri tenebantur grauiterque ob illud negatum, vt euectum, nostros publice et priuatim perstringebant et quia secunda die, postquam fama Leopolim attulit castra nostra esse dispersa, illum prope omnem cum templi pretiosiore apparatu ex vrbe moueramus, illum vt reuocarent, diligenter laborabant pollicebanturque se turmam equitum Germanorum, quo securius Leopolim rediret, missuros; iamque inita deliberatione r. p. Rector (conscripta de consilio iurisperitorum cautionis exigendae forma) vexationi illorum cesserat, sed haec vt alia illorum concepta consilia repentinus aduentus hostium disiecit. Caeterum illi ipsi com-