Сторінка:Жерела до історії України-Руси. Том 06. Матеріяли до історії Галичини. Том 3. Лїтописні памятки з р. 1648-1657 (1913).pdf/358

Ця сторінка вичитана

que armati per civitates Podoliae, Ukrainae, Volhiniae sceleratissimorum conceptuum criminosos edendo partus. Sanctissimum sacramentum, si casu repererunt in altaribus, peiori quam paganorum more contemptuque tractabant, templa ipsa profanabant tum altarium destructione tum bestiarum intromissionibus, imagines crucifixi, beatissimae virginis Mariae aliorumque sanctorum violabant capitum manuumque praecisione existimantes omnino alium esse Deum catholicum romanum, alium graecum schismaticum, quos imagines nostrae illorumque repraesentabant. Praesbyteros et religiosos quoscunque captos miris despectibus, torturis variisque cruciatibus inenarrabilibus, gladio tandem morte ipsa afficiebant Nobilitatem ferina rabie persequebant adhibitis villarum oppido rumque rusticis, qui etiam hac de causa iugum servitutis de cervicibus suis conabantur excutere. Judaeos vero a maximo usque ad minimum utriusque sexus odio habebant adeo, quod obsessis civitatibus, si vellent se ab obsidione liberas fore, primam conditionem dabant de extradendis sibi Judaeis, ad internecem ergo, quod et factum fuit in pluribus civitatibus, specialiter vero in Nesterbur. Non poterat quisquam tali insolescenti eorum impetui resistere viresque suas viribus ipsorum opponere. Proptereaque insolescentius, quam credibile sit, excrescebat licentiosa audaxque eorum temeritas, dum nimirum animadverterit catholicos omnes cum copiis rerum nervoque convictus humani datos in fuga et usque trans Vistulam ductos nunc ad civitates Poloniae nunc ad Prussiae causa conservandae salutis. Bene verum, quod Respublica quantotius cogitavit de exercitu reparando, prout et reparaverit congregaveritque plus quam quinquaginta millia exercitus, quod vocatur Powiatowe, assignato sibi pro duce principem Dominicum de Zasław Zasławski palatinum Sandomiriensem. Sicque congregatum exercitum duxit sub Pilawce trans Konstantinow, ubi Chmielnicki homo nefarius dux Kozakorum castra metatus fuit, sed nescitur quo fato praedictus princeps Dominicus imprimis, dein totus exercitus noster dereliquit castra fugamque dedit, nec non hinc inde dispersus fuerit non sine gravi detrimento perpetuoque dedecore virescentis famae gentis Polonae ita, ut hostis ipse Kozacicus non magis obstupuit de tali onopinata pusillanimitate Polonorum quam nova insperataque intumuit victoria.

Etenim Chmielnicki visa fuga nostri exercitus movit innumerabilem pene exercitum suum cum Scitis et Tartaris, quos iterum in subsidium sui defendendi facinoris adseiverat, venitque sub