Сторінка:Жерела до історії України-Руси. Том 06. Матеріяли до історії Галичини. Том 3. Лїтописні памятки з р. 1648-1657 (1913).pdf/357

Ця сторінка вичитана
EX ACTIS CONVENTUS LEOPOLIENSIS SANCTAE CRUCIS ORDINIS MINORUM CONVENTUALIUM.

Annus hic 1648 pessimus erat pro toto regno Poloniae, specialiter vero pro parte Russiae, non quod tempus ipsum aut revolutio coelorum causans temporum momenta pessima fuerant, quae alias sapientiae bonitatisque divinae agnoscebant effectus satis optimi, sed quia hoc in anno impiissimorum hominum ortae fuerunt pessimae voluntates, quae utinam fuissent abortae. Nam sub tempus interregni post mortem Vladislai IV in mense Maio circiter vigesimum diem Kozacy super vincula foederis nec non debitae servitutis aut oboedientiae erga Rempublicam factaque seditione tumultuosa duce Bogdan Chmielnicki Ruteno schismatico exercitum nostrum, quod vocatur Quarciane, non tam vi quam dolo atque insidiis prostraverunt totaliter. Duces exercitus nostri maiorem, qui vocatur Koronny (sic!), et minorem, sic appellatum Polny, id est Nicolaum Potocki castellanum Cracoviensem et Martinum Kalinowski palatinum Czernichoviensem vivos apprehenderunt, in proelio, apprehensos Tartaris, quos in socios illius sanguinolenti criminis adsciverunt, in captivitatem tradiderunt, ita ut caeso exercitu nostro ferro hostili caedebantur etiam animi nostrae gentis catholicae timore intolerabili. Et non sat erat ad mitigandos ferinos animos illius Rutenae dicam barbarae gentis miserandae satis lachrymabilisque clades exercitus nostri, verum elati hae prima (Dei permissu nec non iusto eius indicio, qui execrandos inores nostrorum Polonorum haud iam pati potuerunt) victoria non cessarunt ad nefandius perpetrandum cum Republica spectaculum. Concurrebant nam-