Сторінка:Жерела до історії України-Руси. Том 06. Матеріяли до історії Галичини. Том 3. Лїтописні памятки з р. 1648-1657 (1913).pdf/356

Цю сторінку схвалено

buit pastor ille, cum reisse ostendit, quod postea compertus est, et de facto fuisse illum catholicum ex ordinis s. Augustini. Voluit post idem pastor vna cum suis discipulis sectae suae rationes scripto proponere et fecit, neque enim ore audebat, secl solidissimis patris nostri rationibus conuictus obmutuit vna cum suis et ignorantiae suae testem chartam illam in manibus eiusdem patris reliquit. Vnde princeps ipse Rakocius cum suis confusus, cum catholicorum magno plausu.

Annus 1657.

Turbulenti licet statu, direptis tum ab hostili incursione tum a militum depraedatione bonorum reliquiis, aluit tunc collegium personas 28 eleemosynis ex industrijs varijs. Rakocius ille, ad quem instituta legatio, cum exercitu circumquaque ciuitatem depraedatus est. Ciuium fideli constantia submissi legati ad defectionem nos soli citantes repressi, per plures tamen septimanas ciuitas clausa summas in nostris angustiis attulit molestias, intra enim ambitum areae nostrae subditi nostri e vicinioribus pagis sese concluserunt. Hostilis exercitus cum in viscera Regni processisset, aduenientibus illmi palatini Russiae Stephani Czarniecky copiis subsidiariis territus ac repressus ita fugit subsequentem, vt vbicunque subsisteret, caderetur ac tandem victus manum dederet. Illmus Palatinus… redux in vrbem Russiae metropolim igressus est atque possessionem… primum sui palatinatus adiit, a ciuitale et nobilitate singulari significatione laetitiae tanquam pater patriae susceptus. Suscepit illum et collegium nostrum postera die ab ingressu, qua par erat, reueratione. Ipse r. p. Prouindalis succincta salutatione ad templi fores perorauit, tum acuto et glorioso elegio vnus e patribus in consessa nobilitate; tandem studiosa collegii iuuentus per suum oratorem venerabunda accepit; singulis Illmus ipse respondit. Pestilentia hoc anno ciuitatem et suburbia inuasit.