Сторінка:Жерела до історії України-Руси. Том 06. Матеріяли до історії Галичини. Том 3. Лїтописні памятки з р. 1648-1657 (1913).pdf/351

Ця сторінка вичитана

sententia ingeny mobilitate et popi Rutheni suasu a proposite re-silierat, tandem multo laboTe nostrorum ad saniorem mentem redyt, ceruieem lictori porrigens se catholicum professus est. Confratrum plurimis castrensibus in nostra ecclesia exomologesi sacra ab haeresi 6 supra 20 conuersi et absoluti. Accessit templo in locum eius, quod in lytrum hosti cesserat duitatem obsidenti Chmielnicio cum Scythis ferendum argentum affabre factum. Ciuitas etiam vniuersa b. Stanislao Kostka eius se patrocinio obsidione liberatam professa anathema in formam muralis coronae argenteum libens ac hilaris appendit. Pagi nostri, qui necdum ex hostili exustione et depraedatione respirauerant, foede per militem Zbarazio et Zborowo redeuntem vastati sunt impune et licentiosissime. Sed horum sequentes anni dabunt vberiorem materiam.

Annus 1650.

Aluit collegium socios 32 in summa licet penuria. Nam hoc quoque anno consecuta est pagorum nostrorum satis depauperato-rum deuastatio per militem, qui in castra magno numero ibat Vastationem ingens fames secuta, post mortes subditotorum plurimorum collegium emptis rebus viuebat etiam pane. Neque tamen his angustys ardor iuuandi proximos deferbuit in nostris. Cuius initium bene auspicatus est quidam e nostris patrum conucrsione ad fidem catholicam duorum militum insignis apud suos authori-tatis, quorum alter vexillifer plures exemplo ad sui imitationem pertraxit. Fatebatur is candidi se ad fidem Domini catholicam ope et misericordia beatissimae Virginis impulsum esse, cuius maternam beneficentiam in conflictu Zborouiensi et saepe alias axpertus erat: iureiurando asserens globos plumbeos Kozakorum et confertissimas Scytharum sagittas, quibus impetebatur a corpore suo vix leniter delibato non semel resilysse, cum iteratis vicibus in ipso ardore pugnae aeternum Beatissimae cultum et fidei orthodoxae professionem mente concoeptam b. per nomen Virginis Domino vouerat...

Annus 1651.

Annus hic insignis memorabili serenissimi Poloniarum regis loannis Casimiri ac totius Regni nobilitatis contra rebelles Kozacos totumque Hani Scythici potentiam expeditione sub Beresteczko et. constantissimaciuitatis huius quam pietatem Deum quam in egenos liberalitate. Nam cum hostilis motus auxisset in duitate aduena-