Сторінка:Жерела до історії України-Руси. Том 06. Матеріяли до історії Галичини. Том 3. Лїтописні памятки з р. 1648-1657 (1913).pdf/346

Ця сторінка вичитана

Exposuit obstinatum animum, in hoc aliquanto leniorem, quod velit partem in mercibus, in auro argentoque consueto partem, sed vt ab eo etiam deyceretur proposito, dixit se laborasse in proponenda vrbis egestate ex varys causis exhaustam nimirum a commissarijs, ditiores ciues abysse, idque ita esse paratam duitatem ys, quibus mitteret, apertis fornicibus mercatorum suam indigentiam probare. Arripuit ille vltimum postulati punctum, misit Petrum Głowacky principalem suum, alterum notarium exercitus, e Tartaris Piriszagam v-capitaneum Perekopensem et popum suum confessarium. Eadem die Burgrabius graecus olim ob defectum aquarum arcem deseruit, sed iterum cum ijsdem praesidiarijs aucto puluerc nitrato restitutus.

13. Comparatum lytrum in vestibus, mercibus, pecunia, aperiuntur fornices praesentibus legatis dictis. Dedere itaque:

Metropolitana ecclesia argenti marcas 139. sem. 12.
Collegium Societatis marcas 140. Hoc est thecam argenteam seu ferculum, calices, 2 tabellas.
P. e. Praedicatores s. Dominici marcas 199. s. 12.
Ecclesia Ruthenorum marcas 139. s. 14.
Templum s. Annae marcas 25. s. 10.
Archiepiscopus Armenorum marcas 13.
Sanctimoniales s. Clarae mare. 7.
Religiosi s. Francisci mare. 87. s. 6.
Rr. dd. Mansionary Cathedr. mar. 103 s. 12.
Summa omnium faciunt marcas 888. semium 18.

Vrget Chmielnicki quam primum reddi. Ergo 4-ta a meridie missa sunt vasa argenti 7 respondentia vasibus piscium salitorum per portam ducentem ad pp. Carmelitas excalceatos, cui portae oppositi montes. Circa murum vero vbique colluuies tanta rusticorum, vt verberibus repelli debuerint. Cautum autem, ne propugnatores vrbis tormenta et fistulas interim exonerarent, quanquam belluis illis nihil armistitium profuit, nocte insequente impetum fecerunt, sed repulsi.

14. Petrus Głowacki et Pirinszaga lytro reliquo componendo inuigilabant. Fex rusticorum cum saccis arenae in humeris et securibus duitatem primebat; missi ad Chmielnicium Carmelita calceatus cum religioso graeco rogantes, arceret plebem a fossis vrbi inhiantem, comportari possint commodius lytrum concernentia. Respondit arcendos explosione bombardarum; sed fex illa nocte subsequente tentabat iterum vrbis oppugnationem, sed facile retrusa.