Сторінка:Жерела до історії України-Руси. Том 06. Матеріяли до історії Галичини. Том 3. Лїтописні памятки з р. 1648-1657 (1913).pdf/345

Ця сторінка вичитана

quod ad eas vltimum illudque nulla interposita mora expectaret responsum. Grauiter hae literae multorum affecerunt animos et magis cum vixdum lectis literis Andreas Cichowsky aquitatus Germanici tribunus, cuius initio mentio facta est, ingressus consultationem plumbeam tormenti glandem in mensa deposuit addens: iam eo modo nobiscum Chmielnicium coepisse tractare. Proinde consultationi tumultuariâ factâ itum in hanc sententiam, vt cum illo transigeretur, ita tamen, vt saluis Iudaeis 100 millium florenorum contentus vrbem obsidione solueret. Quodsi huic summae acquiescere nollet, saltem eam solam a ciuibus repeteret, aliam autem, quam vellet, a ludeis exigeret. Iam vero, quod oblatam a Chmielnicio tractationem acceptarit, non vllus metus, satis enim toto triduo illi restitit, sed vulgi fames persuasit. Tertia enim die panis ab obsidione defecit, tum propter multitudinem fugientis exercitus tum propter repentinam Kozakorum irruptionem, qui occupatis omnibus suburbys omnia a suburbanis praeparata tam pro se quam pro alys interceperunt. Et quamuis 5-to nonnisi die Kozaci post Scythas superuenerunt, suburbani tamen vix aliquid inferre poterant in vrbem, tum quod rarò et foro paterno tum quia patres familias ad vallum et moenia defendenda cogebantur, alios autem nunquam auditum ante exemplum de suburbys occupatis domi detinuit. Inter caeteras autem maxima, quia ciuitas non sperabat se suppetias habituram. Idemque suasit authoritas d. Christophori Arciszewsky generalis armamentariorium Reipublicae praefecti, religione Ariani, caetera artis bellicae ex fama omnium periti, cuius consilys ciuitas se dederat. Exagerabat ille vires hostium, proponebat ingens Reipublicae damnum ob armamentary, si ita fieret, acceptionem. Restitutionem impensarum a Republica pollicebatur, communem praxim in 50 passim ciuitatum exterarum allegabat. Quin et alia multa suadebat plus fortasse suae pelli metuens quam vrbi.

Sed iam ad legationem. Haec commissa e consulibus Andreae Wachlowicz, e scabinis Samueli Kuszewic syndico vrbis, e plebe Andreae Czechowic, Armenicae et Ruthenicae nationis singulis Christophoro Zachnowic et Paulo Lauriszewic. Rogatus et a. r. d. Hęczel Mokrski, vt se illis comitem adderet, libens non abnuit. Nec mora perrectum ad Chmielnicium hospitantem in domo vicina aedibus sacris d. Petro. A meridie redyt a. r. d. Hqczel cum matutino Kozakorum legato exposuitque nulla ratione a proposita summa Chmielnicium discedere velle. Hora 4-ta rediere vrbis legati. Conuocatis omnibus ratio legationis per d. Wachlewicz reddita.