Сторінка:Жерела до історії України-Руси. Том 06. Матеріяли до історії Галичини. Том 3. Лїтописні памятки з р. 1648-1657 (1913).pdf/342

Ця сторінка вичитана

promiscuae aetatis et sexus vary. Ab hora igitur 12 ad ipsum vsque crepusculum illam magna vi ac numero, clamore et vlulatu ingenti omni ex parte aggressi impugnabant et, quo facilius ea potirentur, ferreis instrumentis eam subruere contendebant. Iamque eo in latere, quod campos spectat, murum aperuerant, sed illico obduxit vulnus falcata rusticorum turba, quae neminem eo foramine arcem subingredi passa est. Illi autem, qui pertinaci audacia aut portam aut moenia scalis etiam admotis occupare contendebant, partim lapidum mole partim frequentibus qua tormentorum qua sclopetorum grandiorum et breuiorum glandibus nudo pectore receptis auertebantur. Cum autem retrocederent, recipiebant se post currus, quorum aliquot eo fine adductos posuerant in cliuo montis, per quem curribus ascenditur in arcem. Iuucre eam propugnationem arcis tormenta ex Ruthenae ecclesiae turri alijsque ciuitatis hamatae ferreae frequenter explosae fistulae. Septem illi irriti numerantur insultus. Oppugnatorum autem 600 circiter occisorum cadauera, quasi disiectos lapides, in montis decliuitate repraesentabant

Sub idem tempus oppugnatae arcis in portam Haliciensem clamosa et numerosa impressio facta, sed postquam simili exemplo, quo mane ad portam Cracouiensem, equo deiectum vnum alterum vexilliferorum vidissent, reliqui omnes abiectis animis fugam accelerarunt. Demum noctis initio vdem an aly deiicere nostros ex valle volentes aedes sacras et templum pp. Carmelitarum discalceatorum occuparunt et, quia illud aedificium proximi imminebat vallo, non lenem trepidationem iniecerant propugnatoribus frequenti suarum bombardarum explosione, quia tamen in illa parte aggeris stationem gens Armena habebat, praeterea ad magnum propugnaculum, in quo puluis nitratus Reipublicae deponebatur, selectorum Germanorum manus erat, facile monasterium illud relinquere coacti sunt, tum propter frequentes a Germanis ab illo propugnaculo emissos sclopetorum globos, tum propter infestam ab Annenis fistularum ianizararum explosionem stati m que a ciuibus illi aedificio et d. Teressiae simul tam ligneo quam murato subiectus est ignis, qui nonnisi fundum cineribus sepultum reliquit. Haec dies communi eoque albo notatur calculo, quod Krzywonosius ad portarum aliquam an ad arcem accepit sinistra in parte vicinum desuper cordi a plumbea glande vulnus, ex quo aliquanto tempore etiam post discessum Chmielnicy Leopoli in suburbio decubuit. Homo est temerarius, audax, sanguinis Lechici helluo, quibus vitys sese apud Chmielnicky commendauit intorque primos