Сторінка:Жерела до історії України-Руси. Том 06. Матеріяли до історії Галичини. Том 3. Лїтописні памятки з р. 1648-1657 (1913).pdf/341

Ця сторінка вичитана

stabant pedites, de quibus ante tumultuarie collectis insinuatum est. Inde vsque ad propugnaculum pp. Bernardinis vicinum excubabant Iudaei, Armeni, pari respondentes caeteris animorum alacritate et glandium dexteritate, quamquam plerique Iudaeorum promiscua arma securium, falcium et id genus strinxerunt. Reliquum vallum vsque ad portam Cracouiensem villani, ciues et inter eos sacerdotes, religiosi, nobiles (horum praecipua statio fuit in vallo arci inferiori opposito) tutabantur. PP. Bernardini suum propugnaculum defendebant satis strenue: receperant se eo prope 30.000 hominum millia aetatis variae et sexus, quorum numerum se iniisse asserunt ipsimet. Eorum murum, quà spectat plateam Glinianensem, Kozaci frangere periculose coeperant et quidem in eo loco, quem inuenerant, casune an industria debili, sed tamen Dei gratia et vigilantia patrum nihil egerunt. Atque haec erat primae oppugnationis facies. Addo, eadem hora, qua occupata sunt suburbia, etiam aquas, quae per canales in vsum ciuitatis e. fontibus remotioribus ducebantur, impeditas ab ipsis Russis incolis Leopoliensibus vel ipso teste Chmielnicio. Habuit tamen ciuitas sufficientes in suis fontibus aquas licet non tam puras et salubres. E quorum numero fuit etiam noster puteus in turri templi sacrario opposita, qui inultis in copia sufficienti suppeditabat aquas. Caeterum nocte illa tota flammante aliqua mediam post noctem hostilis impressio iacta ab ea parte, qua vallum acuminatis arboribus munitum certiorem hosti pollicebatur incursum, sed Deo protegente facile reiectus ad sua redyt latibula.

10 8-bris visa sunt duo vexilla Kozakorum explicata. Vnum quidem e porta d. Georgii graeci ritus, aliud ex aula d. Ostrogursky ciuis Leopoliensis conspiciebanturque toto obsidionis tempore. Quo fine, nescitur. Orto vero sole Kozaci ad portam Cracouiensem benigniorem fortunae vultum quam heri ad Haliciensem experturi attentarunt. A montibus igitur, ad quos famosum reorum eminet theatrum, aliquot cohortes hastatorum et cum eis multa caterua aliorum equitum innumeraque turba tumultary et inermis peditatus sese demittens ad portam illam summo impetu et clamore grandi euadere contendebat, sed postquam hastatarum cohortium vna in ipso impetu statim suum amisit vexilliferum et amissi vicem subeuntes omnes fugam maturarunt, caeterum magnam cladem relaturi ab instructis optimè propugnatoribus, nisi hi in remotiorem adhuc ab aggeribus hostem suas ferreas exonerassent fistulas.

Rebus ad portam Cracouiensem infectis itum est a Kozacis expugnatum Arcem Summam, quae receperat prope 8.000 plebis fugientis